Rozmiar: 15909 bajtów

CXI.

1318, August 31. Breslau.

Bischof Heinrich von Breslau überweist dem Kloster einen grossen Theil der Einkünfte der Kirche zu Würben.

Henricus dei gracia episcopus Wratislaviensis religiosis viris fratribus . . abbati et conventui monasterii in Kamenz, nostre Wratislaviensis dyocesis, ordinis Cysterciensis, salutem cum sincera in domino karitate. In ecclesie firmamento Cysterciensis vester ordo claro nitore choruscans universalem gregis dominici aulam illuminat, et currentibus in stadio rectum iter insinuat, quo ad salutis bravium facilius pervenitur. Nos quidem ob hoc et propter magne devotionis affectum, quem ad nos et nostram Wrat. ecclesiam geritis et habetis, ordinem ipsum, ad vos necnon vestrum in Kamenz monasterium, quod predecessorum nostrorum olim Wrat. episcoporum clare memorie multis piis donacionibus dignoscitur esse dotatum, et personas in ipso monasterio consistentes intima karitate prosequimur et sinceris affectibus excitamur, ad vestra et eiusdem monasterii vestri comoda, quibus digne possumus, promovenda. Ideoque premissorum intuitu sollicite advertentes, quod propter multarum adversitatum et tribulationum angustias, quas propter gwerras maxime et predonum insultus, qui nunc permissione divina in nostris partibus involvere diucius sustinetis, ut de hospitalitate nimia quam tenetis assidue et aliis incomodis, que frequenter vobis eveniunt, taceatur, vestri, ac iam dicti monasterii vestri proventus sunt adeo diminuti, ut onera incumbencia vobis et ipsi monasterio vestro in expensis et aliis non possitis comode supportare. Cupientesque vestris necessitatibus suffragiis succurrere oportunis, ad votivas precum vestrarum instancias, auctoritate presencium, de consensu nostri Wrat. capituli, vobis concedimus graciose, ut redditus et proventus parrochialis ecclesie in Wirbna, in qua ex nostra, necnon dilecti nobis in Christo fratris, domini Johannis, decani nostri Wrat. germani nostri dicti de Wirbna, et nepotum nostrorum, filiorum quondam Stephani de Wirbna, fratris nostri, felicis memorie, pia concessione ius patronatus habetis, cedente vel decedente eiusdem ecclesie rectore moderno, vestris possitis, ut infra exprimitur, usibus applicare. Ita tamen, quod capellano seu perpetuo vicario in iamdicta ecclesia perpetuo servituro, de eisdem redditibus et proventibus pro sustentacione porcio competens reservetur. Que porcio consistat in redditibus et obventionibus omnibus et singulis, qui sequuntur: Primo enim predicte Wirbnensis ecclesie perpetuus vicarius sive rector habebit pro suo aratro et pro dote sex mansos in ipsa villa Wirbna, prout prius habuit, cum silva, pratis aliisque pertinenciis eorundem. Item de taberna ibidem in Wirbna in censu annis singulis quartuor marcas pecunie usualis. Item de omnibus ortis ibidem in censu annuo quinquaginta pullos vel amplius quotquot esse possunt. Item omnes annonas missales de omnibus parrochialibus ipsius ecclesie, que ad viginti maldratas annone duplicis se extendunt. Item oblaciones et offertorium, testamenta et alia, que de ipsa ecclesia poterunt obvenire. Item in ecclesia in Bunzlawicz, que perdicte ecclesie Wirbnensi tamquam matrici filia est subiecta, mansum cum dimidio ad dotem ipsius ecclesie pertinentem.


Redditus vero et proventus alios omnes et singulos, ad predictam parrochialem ecclesiam in Wirbna, quocunque modo licito et de iure spectantes, tam in decimis, censibus et pensionibus quibuscunquo, una cum possessionibus, mansis, agris, pratis, ortis et pertineutiis aliis quibuscunque, prefato in Kamenz monasterio duximus applicandos. Quos quidem redditus et proventus in predicto monasterio annis singulis in subscriptos usus deputari volumus et expendi. Primo enim pro consolacione et refeccione fratrum infirmorum, decumbentium in ipso monasterio, decem marcas usualis pecunie deputamus. Pro communi vero refectorio fratrum de conventu similiter annuatim sedecim marcas usualis pecunie assignamus. Item ut parentum et progenitorum nostrorum, de quorum pia donacione et procuracione dicte Wirbnensi ecclesie provenisse noscuntur redditus antedicti, singulis annis in exequiis et divinis officiis pro defunctis in prenotato monasterio in Kamenz anniversarius celebretur, quatuor marcas usualis pecunie et tres mensuras tritici pro pane, necnon et triginta ollas vini Australici ipsis fratribus illo die pro pytancia deputamus. Simili modo et post nostrum decessum in anniversario obitus nostri die, tantumdem in pecunia, pane vino expendi in dicto monasterio volumus annuatim, pro nostris ibidem exequiis eciam celebrandis. Insuper et singulis septimanis quatuor sexagenas panum, die dominico videlicet sexagenam, quarta feria unam, sexta feria unam et unam die sabbati sexagenam de pane pro elemosina pauperibus ante portam preter elemosinam consuetam, quam ipsi fratres in dicto monasterio facere consueverunt, duximus deputandas. Pro fabrica vero seu structura ipsius monasterii annuatim duodecim marcas usualis pecunie de premissis redditibus assignamus. Reliqua autem omnia, que superfuerint, in usus eiusdem monasterii quoslibet, prout abbati, qui pro tempore fuerit, utilius videbitur, relinquimus convertenda. Nichilominus hoc adiecto specialiter et expresse, quod si per . . abbatem et fratres dicti monasterii in Kamenz, qui pro tempore fuerint, postquam iidem possessionem reddituum habuerint predictorum, prenotata nostra disposicio de eisdem observata non fuerit in premissis, vel in quolibet premissorum, ex tunc iidem redditus et proventus omnes et singuli dicto monasterio, ut predicitur, applicati, ad nostram et successorum nostrorum mensam episcopalem sine spe restitucionis integraliter devolvantur. In cuius rei testimonium et evidentiam, pleniorem presentes nostro [et predicti Wrat. capituli] nostri sigillis duximus roborandas. Datum Wratislavie II. Kal. Septembris, anno domini M°. CCC°. XVIII°. Presentibus dominis: supradicto Johanne decano, Henrico archydiacono et Vito cantore, Bogussio Opoliensis et Nicolao sancte Crucis Wrat. ecclesiarum prepositis; magistro Arnoldo Glogoviensi et Andrea de Wiesemburch Opoliensi archidyaconis; magistro Conrado officiali nostro Wrat., Henrico de Droguz, Ticzcone de Panovicz, Meynardo de Snoyma, et Henrico de Jescotel, prelatis et canonicis nostris Wratislaviensibus et aliis.


Proventus autem et redditus, quos predicto monasterio in Kamenz duximus applicandos, sunt hii, qui in hiis locis per ordinem subsequuntur. In Zebisdorf de decem mansis tota decima manipulatim in campis, in Zulislai villa similiter tota decima in campis de quindecim mansis, item in Tychenow tota decima de duodecim mansis, in Wirbna de allodio quondam Stephani fratris nostri de mansis duodecim decima; item de undecim mansis ibidem pertinentibus ad curiam fratrum de Grizow, quam habent in Wirbna campestris decima; in Zarow de sedecim mansis tota decima campestris. In Eckehardi villa de sedecim mansis similiter tota decima, in Golsicz tota decima de quindecim mansis, item partem decimarum apud Hertelinum de duobus mansis videlicet in Lapide prope Wirbnam. Item de Wilkow de tribus mansis preter quartale decima. Item in Kirstansdorf de octo mansis tota decima, in Yesericz de undecim mansis decima. Maldrate vero sunt hee in villis et locis subscriptis: in Kalendorf de duobus mansis maldrate, in villa Martini similiter de duobus mansis maldrate, set in Weyzenrode maldrate de quatuor mansis cum dimidio, de quolibet enim manso in locis iamdictis sedecim mensuras siliginis et totidem mensuras avene solvere consueverunt. Set in Wilkow de duobus mansis et dimidio de quolibet sedecim mensuras siliginis, duas tritici et decem et octo avene tenentur solvere annuatim. Item in Sonemburn de mansis quatuor totidem maldrate frumenti triplicis debent solvi. Preterea in Golsicz liberi quatuor mansi cum dimidio sunt, qui ad aratrum predictorum fratrum in Kamenz cum suis pertinenciis pertinebunt. Insuper decem orti ibidem, quorum quilibet annuatim pro censu quatuor scotos usualis pecunie et sex pullos solvere consuevit. Alii vero orti inibidem de quolibet iugere duos pullos pro censu annuo solvere consneverunt. Quos quidem redditus et proventus etc.; ut supra.

Or. Perg. Urkk. Grüssau 42, 43 und 44 im Staatsarchive, von denen die beiden ersteren mit einander völlig übereinstimmen. Die dritte Ausfertigung (C.) enthält den ausführlichen Zusatz über die Zinsen und Zinsdörfer der Kirche zu Würben, sowie die in den Noten gegebenen Abweichungen. An allen drei Urkunden hängt das schöne, dritte S. des Bischofs (thronend, mit dem Krummstab in der Linken und die Rechte zum Segnen erhoben; rechts und links die Wappenschilde des Würben'schen Geschlechts. Umschrift wie auf dem 2. S.) an rothseidnen Fäden bei Grüssau 42 u. 43, an rothgelben bei 44. Siegelbeschreibung bei Stenzel, Jahresbericht 1839 S. 190 u. 191. Das S. des Domkapitels hängt bei Gr. 42 an blauseidnen, bei Gr. 43 an rothseidnen Fäden und fehlt bei Gr. 44. Dasselbe S. wie bei Pfotenhauer, Siegel (A. IX, 57.) Gedruckt Cod. d. Sil. V. 164-166.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów